

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 15: Versus 8
Circumcisionis.Id est Judaeorum ad quos corporaliter venit; unde:Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel[Matth. 15.].Propter veritatem.Non repulit Judaeos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat.Promissiones.Promiserat enim Abrahae:In semine tuo benedicentur omnes gentes[Gen. 22.]. Et David:De fructu ventris tui ponam super sedem tuam[Psalm. 131.]. Et item Jacob dixit:Orietur stella ex Jacob[Num. 24.].